INVESTITURA

INVESTITURA
INVESTITURA
est intromissio in feudum, praedium, munus dignitatemk noviter acquisitam. Estque vel Propria s. vera, cum res ipsa traditur: ut possessio terrae super ipsam terram, traditione glebae ab eadem revulsae; vel Impropria, cum rei nomine, symboli quidpiam (quod in Constirut. Frid. Imp. de pace, danum Investiturae vocatur) investiendo porrigitur; uti gladius, hasta, vexillum, annulus, sagitta, calcaria, etc. Hadr. Pp. Anglus investivit Henr. II. de dominio Hiberniae annulo aureo. A. C. 1160. Eduardus III. fil. suum primogenitum, de Principatu walliae, per sertum in capite, annulum in digito anreum ac virgam argenteam. Investitura per annulum et baculum s. virgam, Gall. per rain et per baston, moris antiqui Francorum fuit, in omnibus feudis conferendis: hodie praesertim in Episcopatibus et Honoribus Eccl. retinetur, quod sub his symbolis Car. mag. concessum esset ab Hadr. Pp. investiendi Episcopos privilegium, ut quidam scribunt, vide infra. Annulus, arrha fidei, baculus, luhsidii, quibus domino suo tenetur vasallus. Car. Mag. de quo nidim cikkatâ dignitate Patriciatûs, eriam datum per singulas provincias Archiepiscopos Episcopos instituere, utque Pontificem eligeret, et sedem Apostolicam ordinaret, refert Sigon. l. 4. ad A. C. 774. Hinc Leo Papa ipsi iuramentum subiectionis ac fidelitatis dixit, ab ipso investitus. Steph. dein et Pschalis, abs. Lud. Pii Imp. iussu electi, apud eum se purgârunt, A. C. 817. moniti, ne in posterum Maiestatem laederent, Platina in vitis. Hadr. iterum II. sine consensu Lud. II. electus est, aegre id huius Legatis ferentibus, A. C. 867. Hadr. dein III. legem tulit, ut Pontifex etiam sine praesentia Regis vel Legatorum eius consecretur, A. C. 184. Sigon. l. 5. Sed Leo VIII. Othoni Magno ius eligendi Pontifices ac Investituram Cleri restituit, A. C. 963. Idem l. 7. Hinc et Henr. III. schismate trium Pontificum sublato, electionem Pontificis sibi reservavit, circa A. C. 1047. Clem. II. in id fastigii promoto, Idem l. 3. Verum mortuo Henr. in Mantuano Conc. statutum: Papam a solis Cardinablibus eligendum esse: A. C. 1066. Alex. quoque, ut Greg. VII. edixit, Ne Laicus cuiuscumque dignitatis esset, Investituram Ecclesiastici muneris conferret. Proin Henr. V. cum Paschali II. ad sanguinem usque ob Investituram litigavit, extorsitqueve A. C. 1111. P. Aemil. l. 5. mox tamen, eo digresso, in Conc. sententiam retractavit Pontifex: et quia succeslores quo que eius propteren molesti esse pergebant, remisit Investituram omnem Ep. Rom. Imp. A. C. 1122. Vide Sigon. l. 10. Post eum Lotharius Saxo Innoc. II. reducturum secum promisit, si sibi antiquum ius restitueret: verum monitus a Bernhardo, iniquum esse quod peteret, et ipse cessit, A. C. 1133. Ab eo tempore crevit Pontificalis apex: et Hadr. Pont. cum Frid. Barbarossa, ob sirepam quoque, et nomen cius suo in literis praepositum, litigare coepit; sortiter tamen Imp. renitente: cira A. C. 1158. Helmoldus, l. 1. c. 81. Morn. in Myst. p. 689. Sigon. l. 12. Regibus Saxonum in Anglia competiisse quoque Ecclesiarum Investituras, luculenter constat ex Auctore coaetaneo Ingulso Saxone, in Croylandiae suae Hist. Mordicus igitur ius istud tenuêre succedentes Reges, ut in eorum vitis copiose legere est. Vide Henr. Spelmann. Gloss. Arch. in voce Homagium, de Investiturae formulis, in Traditio et Festuca. Item, Gul. et Ioh. Barclaios contra Bellarminum de potestate Papae, etc. Caecerum, Symbola illa, per quae traditiones ac Investiturae fiebant, primo erant stata et fixa, i. e. legibus vel consuetudine apud omnes recepta ac usu definita: ita ut uno eodemqueve fere modo possessionis translationem factam advertere sit, vel certe res casdem in ea adhibitas, quae possessionem in alium transductam omnino significarent; adeo ut pene eadem apud omnes gentes forma ac formula fuerit. Ea autem potissimum adhibuêre Vett. in huiusmodi traditionum, symbolis, quae affinitatem aliquam haberent cum re donata cessave; vel saltem quibus dominium in alium translatum significaretur. Sic agri vel praedii investituram factam denotaturi, cespitem, glebam aut Wasonem, uti loquebantur Saxones, ex ipso agro desumptum, in manus illius, cui donabatur, tradebant, quo symbolo fundi proprietas prorsus in ipsum translata innuebatur. Ne vero solum tantum concessum videretut, addebatur et ramus, quo comprehenderetur soli superficies: (i. e. si quid satum et aedificatum esset, ut sunt vites, arbores, plantae, segetes) Accedebat festuca, s. baculus, fustis, virgâ etc. cuius traditione, dominium rei pariter translatum crederetur. Postremo etiam quandoque super addebatur cultelli s. gladii traditio, qui potestaris signum est: vel ut indicaretur, eum, qui rei dominium subibat, ius habere evertendi, disiciendi, succidendi, metendi etc. in eo praedio, quod possessum veniebat. Atque haec Investiturae symbola apud omnes fere recepta fuêre. Sed et aliae erant praeterea Investiturarum formae usu ac moribus definitae ac receptae: V. g. per annulum, per gladium, per vexillum, per cambutam, per campanae funem et eiusmodi, quae certum rerum vel dignitatum genus spectabat: Denique, quidquid ad manum fun, nonnumquam adhibitum est. Ingulfus p. 901. Conferebantur etiam primo multa praedia nudo verbo, absque seripto vel charta, tantum cum domini gladio, vel galea, vel cornu, vel cratera, et plurima tenementa cum calcari, cum strigili, cum arcu et nonmilla cum sagittis. Quae ne perirent, asservabantur apud Donatarios, in rei memoriam: interdum donationis, cessionis, vel venditionis instrumento intexebantur, assuebantur vel alligabantur; Aliquando etiam, ne furto surriperentur vel perirent, reddebantur inutilia ac srangebantur etc. uti pluribus docet C. du Fresue in Gloss. e quo etiam ista subnectere visum est.
Varii Investiturae modi ac Symbola, apud Scritores occurrentia
per Amphoram plenam aquae maris, in Charta Othonis III. Investitura facta occurrit, apud Ugellum Ital. Sacrae Tom. IV. p. 1160. per Andelaginem ude suprae Antlelangus. per Annulum, maiorum praescritim praediorum ac dignitatum investitutae passim factae. per Baculum, itidem, in Ann. Francorum S. Nazarii A. C. 787. ubi de Dessilone Ducis Bavar. per Baculum, et Annulum, Ecclesiarum Investitura facta, vide Iurer. Not. ad Ivonis Carnotens. Ep. 236. per Berillum. vide supr a. per Bibliothecam s. Biblia, in Charta A. C. 843. in Tabular. S. Mauri ad Ligerim. per Cambutam Ep. investitur abbas, apud Orderic. Vital. l. 3. per Candelabrum, in Tabular. S. Nicasii. Canum venaticorum apprchensione in Tabular. Casaur. A. C. 1140. per Capellum Prioris, in Tabular. Monasterii Longipontis; dioeces. paris. per Capillos. vide supra. per Cespitem, nude. In Charta A. C. 1208. apud Hemereum in Aug. Viromand. per Chirothecam, vide supra. per Claves Eccl., iu Charta Adae Abbatis S. Dionysii A. C. 1114. per Colonnam, in Tabular. Casaut. A. C. 24. Lud. II. Imp. per Communionem, in Libro Ord. S. Victoris Paris. MS. c. 22. per Cornu, vide supra, ut et ubi de Transeornatis. per Coronam. in Chron. Moissiacensi A. C. 813. per Corrigiam, in Tabular. Deiparae Santon. cum Crocia Abbatis, in Charta Fuleonis Com. Andegavensis A. C. 1092. per Cultrum vel Cultellum, in Chron. S. Sophiae Ben. p. 718. per Cultellum plicatum, in Tabular. Vindoc. A. C. 1079. per Cupam auream, apud Bodin. de Rep. l. 1. c. 9. p. 130. per Denarios, in Tabular, Maioris Monast. per Dextrum pollicem: in Tabular. Eccl. Gratianopolit, sub Hugone Ep. per Ellemosynariam, h. e. marsupium, in Charta Simonis de Balgentiaco A. C. 1149. per Ferulam pastoralem, apud Ughellum Tom. V. p. 403. per Festucam nodatam etc. apud Eund. per Folium nucis in Tabular. S. Hilarii Pictav. per Fosilem, chartae inhaerentem, apud Beslium. per Funes s. Chordas campanarum, Episcopi et Abbates diguitatibus suis investiti leguntur, apud Hariulfum l. 4 c. 2. Baldric. l. 1. alios. per Fustem in vest Placito, sub Ludov. Imp. apud Viennam A. C. 912. et loco Festucae. per Gladium, Regna collata leguntur, apud Othonem Frising. de Gestis Frid. l. 2. c. 3. Sic per traditionem Ensis evaginati, Comitatûs erectio et investitura facta legitur in Ch. A. C. 1161. apud Guichenonum in Prob. Hist. Bressensis. per Guazonem, andelaginem et ramos, de arboribus in Tabular. Casaur. A. C. 24. Lud. II. Imp. Item, per Wasonem terrae, et per Fistucum nodatom s. ramo arborum atque per cultellum et guantone, simulque andelagine, in Chartis varris, apud Franc. Mariam in Mathilde etc. per Haspam, s. Ostium, in formulis Anon. per Haspam, apud Ditmarum l.6. per Herbam et Terram, i. e. per cespitem, qui constat terrâ et herbâ, in Formulis incerri Auctoris c. 20. per Iuncum, in Tabular. Vindoc. A. C. 268. per Lapidem, in Tabular. Brivat. A. C. 1262. per Lapillum, in Tabular. S. Flori in Arvernis A. C. 1276. cum Libro Regulae et cum Regula, in Chronico Besuensi p. 631. per Librum, apud
Orderic. Vital. l. 5. etc. per Librum Collectarium, apud Perard. p. 139. per Librum Missalem, in Charta Amedei Ep. lausannensis A. C. 1150. cum Ligno, in Charta Girardi Ep. Pergamensis, in Historia Pergam. Tom. 3. p. 312. per Lignum, in Tabular. Vindocin. A. C. 1077. cuiusmodi concessiones proin, per obvium quodcumque frustulum ligni factae, lignea dona dicuntur, in vett. Chartis. per lini portiunculam, in Hist. Durdanensi p. 38. per Linteum, in Tabular. S. Maxentii in Picton. per Mantum, vide infra Mantualis. per Mappulam, in Chron. Farrensis Mon. p. 661. Gall. Mouchoir. per Martyrologium, in Hist. Monasterii S. Nicolai Andegav. p. 87. per Nodum, in Tabular. S. Severini Burdigal. per Notulas, in Charta Phil. Regis Franc. A. C. 1317. apud Argentraeum Hist. Armoric. l. 5. c. 34. per Ostium domus et per haspam (Angl. haspe) vel annulum, apud Bracton. l. 2. c. 18. §. 2. Sie per Festucam et Guazonem et Andelaginem et per Ramos de arboirbus et per Ostium domorum, in Tabular. Casaur. A. C. 951. per Palam s. Pallam e serico, apud Orderic. Vital. l. 3. per Pallium s. Pallam, in Vita S. Virg. Ep. Salzburg. c. 16. per Panem et Librum, in Charta Henr. Abb. S. Mariae Stampensis, ex Tabular. Prtoratûs S. Martini de Campis. per Pannum Sericum, unde facta est casula, in Monastico Anglic. Tom. I. p. 527. cum Panna et Calamario, investiti Tabelliones, in Constit. ruperti Imp. A. C. 1401. apud Goldast. Tom. I. p. 382. Vide quoque Rollandin. in Summa Notariae c. 5. sub fin. per Pergamenum, in Charta Vilhelmi Ducis Aquitaniae, ex Tabular. Angeriacensi: et in Charta Almerici de Ranconia, apud Beslium, p. 492. Vide infra pergamenum. cum duobus Phylacteriis, in Tabular. Monasterii Longipontis, in Dioec. Paris, per Pileum, investivit Henricum Imp. de Regno Angliae Richardus Rex caprivus, quod statim reddit ei Imp. et investivit eum per duplicem crucem de auro, apud Roger. Hoveden. p. 724. Per Virgam et Pileum Ioh. Lancastr. factus est Dux Aquitaniae, apud Th. Walfingham. p. 343. per Pisces, in Tabular. Maioris Mon. per Pollicem, in Charta A. C. 1097. in Hist. Sabaud. Vide supra per Dextrum pollicem. cum Ramo et guasone vel Wasone, i. e. cespite, apudMalbrancum de Morin. l. 10. c. 12. per Ramum et Cespitem, passim: infigebantur autem rami cespiti ipsi, idque hoc modo. Apud Flandros, cum fundus donatur vel venditur, ptior dominus cespitem ex illo fundo fodicat cultro, non quadratum sed orbicularum, latum undique digitos summum 4. cui, si pratum est, infigit herbam: si ager, ramusculum 4. circiter digitos altum, eumque tradit in manus domini s. Maioris, qui acceptum cespitem cum sua festuca tradit emptori vel donatario, non sine certa verborum utrinque formula. Atque hoc est quod Galli vocant, par Rain et Baston. cum Regula, in Tabular. Vindocin etc. Vide quoque supra cum Libro Regulae. per Sceptrum, apud Faustum in v. S. Mauri Abbatis, ubi de Theodeberto I. Vide quoque Othonem Frisingensem l. 7. c. 16. per Schyphum, apud Simonem Dunelm. de Eccl. Dun. l. 3. c. 14. per Spathae capulum, in Tabular. Vindocin. 277. Sic per Spatham Regno revestire, occurrit in Ann. Bertinianis A. C. 877. Vide supra per Gladium. per herbam et Terram, vide supra per Herbam. per Textum Euangehi, in vet. Codice, apud Selden. ad Eadmerum p. 144. Vide quoque Orderic. Vital. l. 5. Chronicon Besuense. p. 610. et 616 etc. cum Veru, h. e. sude lignea, ur expoint C. du Fresne, in Charta Garneri de Triangulo, in Tabular. Abbatiae de Longoponte et Maioris Monasterii. per Vesillum, provincias a Principe tradi vel recipi, sicut Regna per Gladium, refert Otho Frisingensis, de Gestis Frid. l. 2. c. 5. Vide quoque Falconem Benev. p. 238. ubi de Rogerio Siculo, Vignet. in Hist. alsatensi p. 143. Chartam Phil. II. Reg. Rom. A. C. 1207. Dithmarum l. 6. Gul. Tyrium l. 12. c. 4. Guntherum Ligutin. l. 1. et l. 5. Aliosque, ut et C. du Fresue Dissertat. 9. ad Ioinvillam. per Virgam vel Virgulam, in Charta A. C. 1120. in Tabular. Monasterii Fontis-Ebraldi, apud Acherium in Not. ad Guibertum etc. Vide quoque supra, ubi de Investitura per Baculum. per Virgam et Pileum, de Ducatu Aquitaniae investitus legitur Ioh. Lancastriae Dux, apud Thom. Walsingham. p. 343. Vide quoque supra, per Ferulam, per Festucam etc. per Zonam, in Charta Fundationis S. Perri Generensis: de qutbus omnibus plura apud C. du Fresne laudatum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • învestitură — ÎNVESTITÚRĂ, învestituri, s.f. Act prin care cineva este învestit cu o demnitate. ♦ (În societatea medievală) Ceremonie solemnă prin care o persoană era învestită cu o demnitate, cu un drept etc. de către seniorul său. – Învesti + suf. tură (după …   Dicționar Român

  • investitură — INVESTITÚRĂ s.f. v. învestitură. Trimis de LauraGellner, 13.09.2007. Sursa: DN …   Dicționar Român

  • investitura — s.f. [dal lat. mediev. investitura, der. di investire mettere in possesso d una dignità ]. 1. (stor.) [immissione nel possesso di un fondo compiuta dal signore feudale a vantaggio del vassallo] ▶◀ ‖ infeudamento. 2. (fig.) [l investire di un… …   Enciclopedia Italiana

  • investitúra — ž 1. {{001f}}pov. uvođenje u posjed, davanje prava na posjedovanje zemlje 2. {{001f}}a. {{001f}}svečano postavljanje na visoki položaj u vlasti ili u crkvi; inauguracija, ustoličenje b. {{001f}}odobrenje tijela koje ima zakonodavnu vlast da… …   Veliki rječnik hrvatskoga jezika

  • investitura — investitúra ž DEFINICIJA 1. pov. uvođenje u posjed, davanje prava na posjedovanje zemlje 2. a. svečano postavljanje na visoki položaj u vlasti ili u crkvi; inauguracija, ustoličenje b. odobrenje tijela koje ima zakonodavnu vlast da tijelo koje… …   Hrvatski jezični portal

  • investitūra — statusas T sritis Politika apibrėžtis Simbolinis valdžios įgaliojimų perdavimo aktas. Šiuolaikinėse parlamentinėse demokratijose – formalus įgaliojimų suteikimas naujai sudaromai vyriausybei, parlamentui balsuojant dėl vyriausybės sudėties in… …   Politikos mokslų enciklopedinis žodynas

  • investitura — {{hw}}{{investitura}}{{/hw}}s. f. Concessione di un feudo, di una carica, di un diritto e sim., spec. mediante atto o cerimonia solenne: investitura ecclesiastica …   Enciclopedia di italiano

  • investitúra — e ž (ȗ) 1. v fevdalizmu slovesna podelitev službe, posesti vazalu ali škofu, umestitev: prisostvovati investituri ♦ zgod. boj za investituro investiturni boj 2. polit., v nekaterih državah izrazitev zaupanja parlamenta novi vladi: dobiti… …   Slovar slovenskega knjižnega jezika

  • Investitūra eventuālis — Investitūra eventuālis, Eventualbelehnung, s.u. Lehn. I. simultanĕa, Mitbelehnung …   Pierer's Universal-Lexikon

  • investitura — in·ve·sti·tù·ra s.f. 1. TS stor. nel Medioevo, conferimento da parte del sovrano o del signore feudale di un feudo o di una dignità, di una carica politica o ecclesiastica e sim. | cerimonia in cui si conferiva tale carica, dignità, ecc. 2. BU… …   Dizionario italiano

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”